Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.30.1 | Cic. Fam. 13.30.2 (English) | >>Cic. Fam. 13.31.1 |
13.30.1
L . Manlius est Sosis . is fuit Catinensis , sed est una cum reliquis Neapolitanis civis R . factus decurioque
Neapoli ; erat enim adscriptus in id municipium ante civitatem sociis et Latinis datam . eius frater Catinae nuper mortuus est . nullam omnino arbitramur de ea hereditate controversiam eum habiturum , et est hodie in bonis ; sed quoniam habet praeterea negotia vetera in
Sicilia sua , et hanc hereditatem fraternam et omnia eius tibi commendo in primisque ipsum , virum optimum mihique familiarissimum , iis studiis litterarum doctrinaeque praeditum , quibus ego maxime delector .
13.30.2
peto igitur abs te ut
eum , sive aderit sive non venerit in Siciliam , in meis intimis maximeque necessariis scias esse itaque tractes , ut intellegat meam sibi commendationem magno adiumento fuisse .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.30.1 | Cic. Fam. 13.30.2 (English) | >>Cic. Fam. 13.31.1 |